Benedictus*
Benedicens ergo deus Noe ait nequaquam ultra maledicam terrae propter hominem ad imaginem quippe dei factus est homo
Hoc erit signum foederis inter me et terram ponam arcum meum in nubibus caeli
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Deus creator*
Vespertina oratio*
Loquens dominus ad Noe dixit ponam arcum meum in nubibus caeli et erit signum foederis inter me et inter terram
Adoremus*
Si vere fratres divites esse cupitis veras divitias amate
Memor fui in nocte*
Dixit dominus ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate eorum et ego disperdam eos cum terra
Fac tibi arcam de lignis laevigatis mansiunculas in ea facies
Quadraginta dies et noctes aperti sunt caeli et ex omni carne habentem spiritum vitae ingressi sunt in arcam et clausit a foris hostium dominus
Noe vero et uxor ejus filii ejus et uxores filiorum ejus
Facto diluvio super terram quadraginta diebus multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra
Obtinueruntque aquae terram centum quadraginta diebus
Si culmen veri honoris quaeritis ad illam caelestem patriam quantocius properate
Quoniam tu illuminas lucernam*
Arca ferebatur super terram et aqua nimium praevalente operti sunt montes excelsi sub universo caelo
Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerunt
Deletis cunctis substantiis super terram remansit solus Noe et qui cum eo erant in arca
Inundaveruntque vehementer aquae et omnia repleverunt in superficie terrae
Peractis centum quinquaginta diebus dominus aquas imminuit fontes abyssi et cataractas caeli clausit pluviasque de caelo cessare fecit
Recordatus dominus Noe et eorum qui erant cum eo
Si gloriam dignitatum diligitis in illa superna angelorum curia adscribi festinate
Exaltare domine in virtute*
Requievit arca mense septimo super montes Armeniae et aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem
Decimo autem mense primo die mensis cacumina montium apparuerunt
Volens Noe scire si jam cessassent aquae emisit columbam quae ramum virentis olivae in ore suo deferens ad arcam reversa est
Hoc ergo signum clementiae dei columba in ore suo
Benedicens ergo deus Noe ait*
Miserere mei deus*
Confitebor*
Deus deus meus*
Benedictus es*
Laudate dominum*
Ecce jam noctis*
Dominus regnavit*
Cum turba plurima conveniret ad Jesum et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem exiit qui seminat seminare semen suum
Semen cecidit in terram bonam et obtulit fructum aliud centesimum aliud sexagesimum
Si vere fratres*
Sede ad dextris*
Lucis creator*
Dirigatur domine*
Exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit in terram bonam et fecit fructum centuplum
Jesus haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
Vobis datum est nosse mysterium verbi dei ceteris autem in parabolis dixit Jesus discipulis suis
Semen cecidit in terram bonam et obtulit fructum in patientia
Qui verbum dei retinent corde perfecto et optimo fructum afferet in patientia