Ploremus ante dominum qui fecit nos quia ipse est deus noster
Dominus defensor*
Ne avertas faciem tuam a puero tuo domine quoniam tribulor velociter exaudi me
Eripe me domine ab homine malo a viro iniquo libera me
Pacifice loquebantur mihi inimici mei et in ira molesti erant mihi vidisti domine ne sileas ne discedas a me
Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi verbum iniquum mandaverunt adversum me
Ne perdas cum impiis deus animam meam et cum viris sanguinum vitam meam redime me domine
Eripe me*
In die magno festivitatis stabat Jesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
Sicut exaltatus est serpens in eremo ita exaltari oportet filium hominis
Libera me domine*
Christe fili dei vivi*
Usquequo exaltabitur*
Animae impiorum*
Erue a framea*
De ore leonis*
Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum vidit et gavisus est
Ne perdas cum impiis*
Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum
Principes persecuti sunt*
Eripe me de inimicis*
Vexilla regis*
Si quis sitit veniat et bibat et de ventre ejus fluent aquae vivae