Sanctificamini filii Israel dicit dominus in die enim crastina descendet dominus et auferet a nobis omnem languorem
Ecce dominus veniet ut salvos nos faciet et illuminabit abscondita tenebrarum
Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum alleluia
Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis gloriam ejus
Crastina die delebitur iniquitas terrae et regnabit super nos salvator mundi
Exspectetur sicut pluvia eloquium domini et descendet super nos sicut ros deus noster