Benedictus dominus deus meus
In aeternum et in saeculum saeculi
Laudabo deum meum in vita mea
Deo nostro jucunda sit laudatio
Benedixit filiis tuis in te
Deus qui sedes super thronum et judicas aequitatem esto refugium pauperum in tribulatione quia tu solus laborem et dolorem consideras
Tibi enim derelictus est pauper pupillo tu eris adjutor
Deus creator omnium*
Peccata mea domine sicut sagittae infixa sunt in me sed antequam vulnera generent in me sana me domine medicamento paenitentiae deus
Te lucis ante terminum*
Custodi nos domine*
Salva nos domine vigilantes custodi nos dormientes ut vigilemus in Christo et requiescamus in pace
Praeoccupemus faciem domini et in psalmis jubilemus ei