Qui persequebantur populum tuum domine demersisti eos in profundum et in columna nubis ductor eorum fuisti domine
Exclamaverunt filii Israel in angustia sua ad te domine et misisti eis salvatorem
Illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum
Moyses famulus domini jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus ut legem domini mereretur accipere