Jerusalem Jerusalem*
Sepulto domino signatum est monumentum volventes lapidem ad ostium monumenti ponentes milites qui custodirent illud
Ne forte veniant discipuli ejus et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis
He Qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora
Vav Et major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea manus
Zai Candidiores Nazareni ejus nive nitidiores lacte rubicundiores ebore antiquo sapphyro pulchriores
Heth Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhaesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum
Jerusalem luge et exue te vestibus jucunditatis induere cinere et cilicio quia in te est occisus salvator Israel
Ululate pastores et clamate aspergite vos cinere
Oratio Jeremiae prophetae
Recordare domine quid acciderit nobis intuere et respice opprobrium nostrum
Hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos
Pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae
Aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus
Cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
Patres nostri peccaverunt et non sunt et nos autem iniquitates eorum portavimus
Servi dominati sunt nostri et non fuit qui redimeret de manu eorum
In animabus nostris afferebamus panem nobis a facie gladii in deserto
Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum et famis
Mulieres in Sion humiliate sunt virgines in civitatibus Juda
Principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
Adolescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt
Senes de portis defecerunt juvenes de choro psallentium
Cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus