Sicut ovis ad occisionem ductus est et dum male tractaretur non aperuit os suum traditus est ad mortem ut vivificaret populum suum
In pace factus est locus ejus et in Sion habitatio ejus
O mors ero mors tua morsus tuus ero inferne
Plangent eum quasi unigenitum quia innocens dominus occisus est
Attendite universi populi et videte dolorem meum
A porta inferi erue domine animam meam
O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est dolor sicut dolor meus
Attendite universi populi R. Et videte dolorem meam
Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes dominum
Alleluia alleluia alleluia
Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum alleluia
Alleluia Pascha nostrum Christus est alleluia qui immolatus agnus est alleluia alleluia
Ego sum qui sum et consilium meum non est cum impiis sed in lege domini voluntas mea est alleluia
Postulavi patrem meum alleluia dedit mihi gentes alleluia in hereditatem alleluia