Cantemus domino gloriose enim honorificatus est equum et ascensorem projecit in mare adjutor et protector factus est mihi in salutem
Hic deus meus et honorabo eum deus patris mei et exaltabo eum
Dominus conterens bella dominus nomen est illi
Attende caelum quae et loquar et audiat terra verba ex ore meo
Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea sicut imber super gramina
Et sicut nix super foenum quia nomen domini invocabo
Date magnitudinem deo nostro deus vera opera ejus et omnes viae ejus judicia
Deus fidelis in quo non est iniquitas justus et sanctus dominus
Vinea facta est dilecto in cornu in loco uberi
Et maceriam circumdedi et circumfodi et plantavi vineam Sorec et aedificavi turrim in medio ejus
Et torcular fodit in ea vinea enim domini Sabaoth domus Israel est
Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus
Sitivit anima mea ad deum vivum quando veniam et apparebo ante faciem dei mei
Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi per singulos dies ubi est deus tuus
Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus