Browse Chants

Displaying 1-2 of 2 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
506 1 Dilecte deo Galle perenni |

Dilecte deo Galle perenni | Hominibusque et coetibus angelorum | Qui Jesu Christi oboediens arduae suasioni | Praedia patris gremium matris | Conjugis curam ludicra nati | Sprevisti pauperem pauper dominum sequens | Et crucem gaudiis praetulisti lubricis | Sed Christus pretio centuplicato | Haec compensat ut dies iste testatur | Dum tibi nos omnes filios dulci subdit affectu | Sueviamque suavem patriam tibi Galle donavit | Necnon et judicem in caelis apostolorum choro junctum te fecit sedere | Te nunc suppliciter precamur ut nobis Jesum Christum Galle postules favere | Et locum corporis ejus pace repleas | Ac tuos supplices crebra prece subleves | Ut tibi debitam honorificentiam | Laetabundi semper mereantur solvere | O Galle deo dilecte

Galli MI Sq ah53149 ? Image
585 1 Christe sanctis unica spes salus

Christe sanctis unica spes salus vita atque gloria perpetua | Cujus charismate sicut India ita flagrat et Hibernia | Quin insuper mirando modo nova mittit luminaria | Quae Galliae vel Germaniae corda foveant sterilia | Ex quibus probati per omnia nos hodie beati Galli merita tui confessoris inclyti recolentes ejus clara devote curamus sollemnia | Et sicut praesens sua tempora virtutibus concessis tuo munere clarificavit ita nostra temperet de caelo tua concomitante sese gratia | Daemonicas domans rabies atque sanitatum tribuens medicamina | Et veniam lapsis deprecans jugi supplicationum sacrarum instantia | Necnon pacis gaudia et transitivae vitae commoda atque sempiterna cum sanctis praemia | Atque meretricibus et publicanis viam pandere consuevisti paenitendi remedia | Te sanctum pro nostris reatibus ad cruciamenta volens permittendo probrosissima | Ut tui participes spiritus ad patris dexteram infinita perfruamur saecula

Galli MI Sq ah53150 ? Image
Page 1 of 1