Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
Ne avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam
In quacumque die invocavero te velociter exaudi me
Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt