Browse Chants

Displaying 1-1 of 1 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
473 1 Laudes deo concinat orbis ubique

Laudes deo concinat orbis ubique totus qui gratis est liberatus | Per summi patris indulgentiam qui miserans quod genus humanum casu succubuit veterano | Misit huc natum suum in terras | Ut sua dextra jacentes caeno levaret polo restitueretque patriae | Hic ergo genitus illibatae matris utero | Hic vixit solus homo absque naevo et sine dolo | Coluber Adae male suasor | Quem sua non infecit fraude | Quin ipse carnis ejus esca petita avide | Delusus hamo deitatis victus est in aevum | Igitur omnes quibus princeps hujus saeculi | Quae sibi placita sunt inflixit quosque perdidit | Huic haerete in quo suum nihil invenit | Nam ipsi adhaerentes nequaquam potest perdere | Gratias nunc et in saecula | Omnipotenti redemptori jubilemus

Fer. 6 p. Pascha MI Sq ah53053 ? Image
Page 1 of 1