Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis gloriam ejus
Sanctificamini hodie et estote parati quia die crastina videbitis majestatem dei in vobis
Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis
Constantes estote videbitis auxilium domini super vos Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum
Sanctificamini filii Israel et estote parati
Sanctificamini filii Israel dicit dominus in die enim crastina descendet dominus et auferet a vobis omnem languorem
Crastina die delebitur iniquitas terrae et regnabit super nos salvator mundi
Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum alleluia
Dominus veniet occurrite illi dicentes magnum principium et regni ejus non erit finis deus fortis dominator princeps pacis alleluia alleluia
Crastina erit vobis salus dicit dominus deus exercituum
Orietur sicut sol salvator mundi et descendet in uterum virginis sicut imber super gramen alleluia
Hodie scietis quia veniet dominus
Et mane videbitis gloriam ejus
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Crastina die delebitur iniquitas terrae
Et regnabit super nos salvator mundi
Gloria *
Crastina erit vobis salus
Dicit dominus deus exercituum
Rex pacificus magnificatus est cujus vultum desiderat universa terra
Magnificatus est rex pacificus super omnes reges universae terrae
Completi sunt dies Mariae ut pareret filium suum primogenitum
Scitote quia prope est regnum dei amen dico vobis quia non tardabit
Levate capita vestra ecce appropinquat redemptio vestra
Dum ortus fuerit sol de caelo videbitis regem regum procedentem a patre tamquam sponsus de thalamo suo