Cantemus domino gloriose enim honorificatus est equum et ascensorem projecit in mare adjutor et protector factus est mihi in salutem
Hic deus meus et honorificabo eum deus patris mei et exaltabo eum
Dominus conterens bella dominus nomen est illi
Vinea facta est dilecto in cornu in loco uberi
Et maceria circumdedit et circumfodit et plantavit vineam Soreth et aedificavit turrim in medio ejus
Et torcular fodit in ea vinea enim domini Sabaoth domus Israel est
Attende caelum et loquar et audiat terra verba ex ore meo
Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea
Sicut imber super gramen et sicut nix super fenum quia nomen domini invocabo
Date magnitudinem deo nostro deus verax opera ejus et omnes viae ejus judicia
Deus fidelis in quo non est iniquitas justus et sanctus dominus
Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus
Sitivit anima mea ad deum vivum quando veniam et apparebo ante faciem dei mei
Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi per singulos dies ubi est deus tuus
Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus
Laudate dominum omnes gentes et collaudate eum omnes populi
Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus et veritas domini manet in aeternum