Browse Chants

Displaying 1-2 of 2 chants.
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
085r 1 Jesu corona virginum quem mater

Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe | Qui pergis inter lilia septus choreis virginum sponsus decorus gloria sponsisque reddens praemia | Quocumque tendis virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitant hymnosque dulces personant | Te deprecamur supplices nostris ut addas sensibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula | Amen

Comm. plurimorum Virginum Martyrum V H 008330.1 5
086r 1 Virginis proles opifexque matris virgo

Virginis proles opifexque matris virgo quem gessit peperitque virgo virginis partos canimus decora morte triumphos | Haec enim palmae duplicis beata sorte dum gestit fragilem domare corporis sexum domuit cruentum caede tyrannum | Unde nec mortem nec amica mortis mille poenarum genera expavescens sanguine effuso meruit serenum scandere caelum | Hujus oratu deus alme nobis debitas poenas scelerum remitte ut tibi puro resonemus almum pectore carmen | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen

Comm. plurimorum Virginum Martyrum M H 008411.4 2
Page 1 of 1