Browse Chants

Displaying 1-4 of 4 chants.
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
048v 1 Ave maris stella dei mater

Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta | Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans hevae nomen | Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle bona cuncta posce | Monstra te esse matrem sumat per te preces qui pro nobis natus tulit esse tuus | Virgo singularis inter omnes mitis nos culpis solutos mites fac et castos | Vitam praesta puram iter para tutum ut videntes Jesum semper collaetemur | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | Amen

Commune BMV V H 008272 1
049v 1 Quem terra pontus sidera colunt

Quem terra pontus sidera colunt adorant praedicant trinam regentem machinam claustrum Mariae bajulat | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia gestant puellae viscera | Beata mater munere cujus supernus artifex mundum pugillo continens ventris sub arca clausus est | Beata caeli nuntio fecunda sancto spiritu desideratus gentibus cujus per alvum fusus est | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen

Commune BMV M H 008375.1 8
050v 1 O gloriosa virginum sublimis inter

O gloriosa virginum sublimis inter sidera qui te creavit parvulum lactente nutris ubere | Quo heva tristis abstulit tu reddis almo germine intrent ut astra flebiles caeli recludis cardines | Tu regis alti janua et aula lucis fulgida vitam datam per virginem gentes redemptae plaudite | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen

Commune BMV L H 008375e 8
051v 1 Ave maris stella dei

Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta*

Commune BMV V H 008272 4
Page 1 of 1