Browse Chants

Displaying 1-3 of 3 chants.
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
035v 1 Jam sol recedit igneus tu

Jam sol recedit igneus tu lux perennis unitas nostris beata trinitas infunde amorem cordibus | Te mane laudum carmine te deprecamur vespere digneris ut te supplices laudemus inter caelites | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria | Amen

De Trinitate V H 008358.3 8
036v 1 Summae parens clementiae mundi regis

Summae parens clementiae mundi regis qui machinam unius et substantiae trinusque personis deus | Da dexteram surgentibus exsurgat ut mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitas | Deo patri sit gloria natoque patris unico cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | Amen

De Trinitate M H a07189.1 8
037r 1 Tu trinitatis unitas orbem potenter

Tu trinitatis unitas orbem potenter quae regis attende laudis canticum quod excubantes psallimus | Ortus refulget lucifer praetique solem nuntius cadunt tenebrae noctium lux sancta nos illuminet | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen

De Trinitate L H 008404.1 5
Page 1 of 1