Browse Chants

Displaying 1-3 of 3 chants.
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
031r 1 Veni creator spiritus mentes tuorum

Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora | Qui diceris paraclitus altissimi donum dei fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio | Tu septiformis munere digitus paternae dexterae tu rite promissum patris sermone ditans guttura | Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium | Per te sciamus da patrem noscamus atque filium teque utriusque spiritum credamus omni tempore | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen

Dom. Pentecostes V H 008407.1 7
032v 1 Jam Christus astra ascenderat reversus

Jam Christus astra ascenderat reversus unde venerat patris fruendum munere sanctum daturus spiritum | Solemnis vigebat dies quo mystico septemplici orbis volutus septies signat beata tempora | Cum lucis hora tertia repente mundus intonat apostolis orantibus deum venire nuntiat | De patris ergo lumine decorus ignis almus est qui fida Christi pectora calore verbi compleat | Impleta gaudent viscera afflata sancto spiritu vocesque diversas sonant fantur dei magnalia | Notique cunctis gentibus Graecis Latinis Barbaris simulque demirantibus linguis loquuntur omnium | Judaea tunc incredula vesana torvo spiritu madere musto sobrios Christi fideles increpat | Sed editis miraculis occurrit et docet Petrus falsum profari perfidos Joele teste comprobans | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen

Dom. Pentecostes M H 008327.1 1
034r 1 Beata nobis gaudia anni reduxit

Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus illapsus est apostolis | Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi | Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat | Patrata sunt haec mystice paschae peracto tempore sacro dierum circulo quo lege fit remissio | Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsa nobis caelitus largire dona spiritus | Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nostra crimina et da quieta tempora | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen

Dom. Pentecostes L H 008273.1 1
Page 1 of 1