Browse Chants

Displaying 1-3 of 3 chants.
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
109r 1 Decora lux aeternitatis auream diem

Decora lux aeternitatis auream diem beatis irrigavit ignibus apostolorum quae coronat principes reisque in astra liberam pandit viam | Mundi magister atque caeli janitor Romae parentes arbitrique gentium per ensis ille hic per crucis victor necem vitae senatum laureati possident | O Roma felix quae duorum principum es consecrata glorioso sanguine horum cruore purpurata ceteras excellis orbis una pulchritudines | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa saeculorum saecula | Amen

Petri, Pauli V H a01597 4
112r 1 Aeterna Christi munera*

Aeterna Christi munera*

Petri, Pauli M H 830011.2 *
112r 2 Beate pastor Petre clemens accipe

Beate pastor Petre clemens accipe voces precantum criminumque vincula verbo resolve cui potestas tradita aperire terris caelum apertum claudere | Egregie doctor Paule mores instru[e et nostra tecum pectora in caelum trahe velata dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet caritas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in u]nitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen

Petri, Pauli L H a01134 4
Page 1 of 1