Browse Chants

Displaying 1-1 of 1 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
017r 1 Ex more docti mystico servemus

Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum | Utamur ergo parcius verbis cibis et potibus somno jocis et arctius perstemus in custodia | Vitemus autem noxia quae subruunt mentes vagas nullumque demus callidi hostis locum tyrannidi | Flectamus iram vindicem ploremus ante judicem clamemus ore supplici dicamus omnes cernui | Nostris malis offendimus tuam deus clementiam effunde nobis desuper remissor indulgentiam | Memento quod sumus tui licet caduci plasmatis ne des honorem nominis tui precamur alteri | Laxa malum quod fecimus auge bonum quod poscimus placere quo tandem tibi possimus hic et perpetim | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen

In tempore Quad. M H 008300 *
Page 1 of 1