Browse Chants

Displaying 1-1 of 1 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
077r 1 Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus

Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus socii gestaque fortia gliscens fert animus promere cantibus victorum genus optimum | Hi sunt quos fatue mundus abhorruit hunc fructu vacuum floribus aridum contempsere tui nominis asseclae Jesu rex bone caelitum | Hi pro te furias atque minas truces calcarunt hominum saevaque verbera his cessit lacerans fortiter ungula nec carpsit penetralia | Caeduntur gladiis more bidentium non murmur resonat non querimonia sed corde impavido mens bene conscia conservat patientiam | Quae vox quae poterit lingua retexere quae tu martyribus munera praeparas rubri nam fluido sanguine fulgidis cingunt tempora laureis | Te summa o deitas unaque poscimus ut culpas abigas noxia subtrahas des pacem famulis ut tibi gloriam annorum in seriem canant | Amen

Comm. plurimorum Martyrum V H 008390.1 3
Page 1 of 1