O quam suavis est domine*
Homo quidam fecit*
Venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Christum regem adoremus*
Immolabit haedum*
Pascha nostrum immolatus est Christus itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis
Comedetis*
Non Moyses dedit vobis panem de caelo sed pater meus dat vobis panem de caelo verum
Respexit Elias*
Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum
Panis quem ego*
Locutus est populus contra dominum anima nostra nauseat super cibo isto levissimo
Cenantibus illis*
Dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus ejus ut saturemur
Accepit Jesus calicem*
Memoria memor ero et tabescet in me anima mea
Qui manducat*
Non est alia natio tam grandis quae habeat deos appropinquantes sibi sicut deus noster adest nobis
Misit me pater*
Cibavit eum dominus pane vitae et intellectus
Unus panis*
Parasti in dulcedine tua pauperi deus qui habitare facis unanimes in domo