Si bona suscepimus*
In omnibus his non peccavit Job labiis suis neque stultum quid contra deum locutus est
Antequam comedam*
Nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat aequitatem proponat contra me
Utinam appenderentur*
Quasi harena maris haec gravior apparet unde et verba mea dolore sunt plena
Quare detraxistis*
Militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies ejus
Induta est*
Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut foenum arui
Memento mei*
De profundis clamavi ad te domine domine exaudi vocem meam
Paucitas dierum*
Ecce in pulvere sedeo et in pulvere dormio et si mane me quaesieris non subsistam
Ne abscondas me*
Voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
Quis mihi tribuat*
Numquid sicut dies hominis dies tui ut quaeras iniquitatem meam cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
Nocte os meum perforatur*
O custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihi metipsi gravis parce mihi domine nihil enim sunt dies mei
Versa est in luctum*
O custos hominum quare me posuisti contrarium tibi et factus sum mihi metipsi gravis
Scio domine*
Si ascendero in caelum tu illic es et si descendero ad infernum
Nonne cognoscet deus*
Quis det ut veniat petitio mea et quod exspecto tribuat mihi deus
Adesto dolori*
Versa est in luctum cithara mea et organum meum
Auditu auris*
Unum locutus sum quod utinam non dixissem quibus ultra unum non addam sed ponam digitum ori meo
Qui consolabatur me*
Fletum deduxerunt oculi mei et palpebras meas operuit umbra mortis
Desiderium meum*
Nolo multa fortitudine contendat mecum ne magnitudinis suae mole me premat aequitatem proponat contra me
Inclinans faciem*
Quae est enim fortitudo mea et sustineam aut quis finis meus ut patienter agam