Quoniam deus*
Videntes Joseph a longe*
Cumque vidissent Joseph fratres sui quod a patre cunctis fratribus plus amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacifice loqui unde et dicebant
Dixit Judas*
Cumque abisset Ruben ad puteum et non invenisset eum scissisque vestibus pergens ad fratres ait puer non comparet et ego quo ibo
Videns Jacob vestimenta*
Vide si tunica filii tui sit an non et cum vidisset pater ait
Joseph cum intraret*
Divertit ab oneribus dorsum ejus
Memento mei*
Tres enim adhuc dies sunt post quos recordabitur pharao ministerii tui et revocat te in gradum pristinum tunc memento mei
Tollite hinc vobiscum*
Tollite de fructibus terrae in vasis vestris et offerte viro munera
Iste est frater*
Attollens autem Joseph oculos vidit Benjamin stantem commota sunt omnia viscera ejus super fratre suo
Dixit Ruben*
Merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae ejus dum deprecaretur nos et non audivimus
Salus nostra*
Vivat anima tua domine ut non videamus mortem neque parvulos nostros deficientes
Merito haec patimur*
Dixit Ruben fratribus suis numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me
Dixit Joseph undecim*
Biennum est quod coepit esse fames in terra adhuc restant alii quinque
Nuntiaverunt Jacob dicentes*
Cumque audisset Jacob quod filius ejus viveret quasi de gravi somno evigilans ait
Bonum mihi*
Manus tuae domine fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum ut discam mandata tua
Servus tuus*
Ut discam mandata tua
Septies in die*
Erravi sicut ovis quae perierat require servum tuum domine quia mandata tua non sum oblitus