Sepulto domino*
Ne forte veniant discipuli ejus et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis
Jerusalem luge*
Ululate pastores et clamate aspergite vos cinere
Plange quasi virgo*
Plauserunt super me manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput
Percussit pastor noster*
Ante cujus conspectum mors fugit ad cujus vocem mortui resurgunt videntes autem eum portae mortis confractae sunt
O vos omnes*
Attendite universi populi et videte dolorem meum
Ecce quomodo*
In pace factus est locus ejus et in Sion habitatio ejus
Aestimatus sum*
Et sicut vulnerati dormientes projecti in monumento quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt
Agnus dei Christus*
Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
Sicut ovis ad occisionem*