Elegit dominus virum de plebe*
Sebastianus dei cultor*
Erat enim in sermone verax in judicio justus
Sebastianus*
Erat namque*
In commisso quoque fidelis in interventu strenuus
Christo cottidie*
Ad hoc tantum sub chlamyde terreni imperii Christi militem agebat absconditum
Zoe uxor Nicostrati*
Benedicti qui in omnibus quae locutus es credunt
Egregie dei martyr*
Socius enim factus es supernarum virtutum quae et in caelis spiritum tuum susceperunt
Elegit dominus*
Beatus es et bene tibi erit egregie dei martyr Sebastiane
In illo loco*
Nolite timere non separabuntur a vobis sed vadunt in caelum parare vobis sidereas mansiones
Beatus es tu*
Beatus es Christi martyr Sebastiane et benedictus sermo oris tui