Gloriosi principes terrae*
Qui operatus est*
Gratia dei in me vacua non fuit sed gratia ejus semper in me manet
Scio*
Reposita est mihi corona justitiae quam reddet mihi dominus
Bonum certamen*
Scio cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
Reposita*
Scio cui credidi
Audistis enim*
Abundantius enim aemulator exsistens paternarum mearum traditionum
Saulus autem*
Fuit autem cum discipulis qui habitabant Damasci per dies aliquot et continuo in synagogis praedicabat Christum
Gratia dei*
Bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
Sancte Paule*
Tu es vas electionis sancte Paule apostole praedicator veritatis in universo mundo
Magnus*
A Christo de caelo vocatus et in terram prostratus ex persecutore effectus est vas electionis
O gloriosum lumen omnium ecclesiarum*