Ostendit sanctus Gamaliel*
Adoremus regem magnum*
Beatus Gamaliel*
Calciatus caligis in superficie deauratis quasi deambulans coram eo
Igitur dissimulata*
Cui sacerdos respondit quis es domine at ille dixit ad eum
Vade Luciane*
Aperi nobis velocius ut per nos ostium misericordiae suae humano generi aperiat deus
Lucianus presbyter*
Qui a Judaeis Jerusalem lapidatus ad lacerandum bestiis et avibus expositus per dei providentiam permansit intactus
Cum scirem ego Gamaliel*
Auditor domini Nicodemus ibidem sepultus est et Abibas filius meus mecum est repositus ubi jacet beatus Stephanus
Sacerdos dei Lucianus*
Ut confisus fiducialiter annuntiem revelationem sanctarum reliquiarum
Sanctus Gamaliel*
Unus ex tribus calathis rubentes habebat rosas tamquam sanguinem alii vero referti erant rosis albis
Vides o frater*
Introgressus in ostium sepulcri invenies eum in parte orientali
Sanctus Joannes episcopus*
Qui primus apud Judaeos dominica bella peregit et Jesum a dexteris virtutis dei stantem videre promeruit