Gloriosus deus in sanctis mirabilis in majestate faciens prodigia
Dextera tua domine glorificata est in virtute dextera manus tua confregit inimicum
Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos et ex tribulationibus eorum liberavit eos
Juxta est dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit
Exsultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
Cantate domino canticum novum laus ejus in ecclesia sanctorum
Vindica domine sanguinem sanctorum tuorum qui effusus est
Posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctuorum tuorum bestiis terrae
Justorum animae in manu dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae
Visi sunt oculis insipientium mori illi autem sunt in pace
Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium
Laqueus contritus est et nos liberati sumus adjutorium nostrum in nomine domini qui fecit caelum et terram
Alleluia Laetamini in domino et exsultate justi et gloriamini omnes recti corde
Alleluia Justi epulentur et exsultent in conspectu dei et delectentur in laetitia
Alleluia Judicabunt sancti nationes et dominabuntur populis et regnabit illorum rex in aeternum
Alleluia Mirabilis dominus noster in sanctis suis
Alleluia Gaudete justi in domino rectos decet collaudatio
Alleluia Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent in aeternum
Alleluia Justi exsultent in aethere cum domino sol illis ultra non obscurabitur