Ite nuntiate fratribus meis alleluia ut eant in Galilaeam ibi me videbunt alleluia alleluia alleluia
Praecedam vos in Galilaeam ibi me videbitis sicut dixi vobis alleluia
Jesum qui crucifixus est quaeritis alleluia non est hic surrexit enim sicut dixit vobis alleluia
Jesus occurrit illis dicens avete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus alleluia