Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
Quasi harena maris haec gravior apparet unde et verba mea dolore sunt plena
Gloria*
Quare detraxistis sermonibus veritatis ad increpandum verba componitis et subvertere nitimini amicum vestrum verumtamen quae cogitastis explete