Vidi speciosam sicut columbam et circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium
Maria virgo semper laetare quae meruisti Christum portare caeli et terrae conditorem quia de tuo utero protulisti mundi salvatorem
Hortus conclusus es dei genetrix hortus conclusus fons signatus surge propera amica mea