O quam puram quam sanctam decuit matrem esse dei quae deum genuit lacte quoque uberum aluit strinxit ulnis manibus tenuit
Tanto regi fit tam domestica quem vestivit humana tunica
Ordo rectus servatus noscitur dum Maria in templo conditur nam contemplans deo perfruitur sic ad alta mens ejus rapitur