Cantemus domino gloriose enim honorificatus est aequum et ascensorem projecit in mare adjutor et protector factus est mihi in salutem
Hic deus meus et honorabo eum deus patris mei et exaltabo eum
Dominus conterens bella dominus nomen est illi
Vinea facta est dilecto in cornu in loco uberi
Et maceriam circumdedi et circumfodi et plantavi vineam Sorec et aedificavi turrim in medio ejus
Et torcular fodit in ea vinea enim domini sabaoth domus Israel est
Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus
Sitivit anima mea ad deum vivum quando veniam et apparebo ante faciem dei mei
Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi per singulos dies ubi est deus tuus
Kyrie eleison Christe eleison kyrie eleison kyrie eleison*
Gloria*
Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus
Laudate dominum*
Sanctus sanctus*
Alleluia alleluia alleluia
Laudate dominum omnes gentes*
Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum alleluia