Suscepimus*
Suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui secundum nomen tuum domine ita et laus tua in fines terrae
Sicut audivimus ita et vidimus in civitate dei nostri
Alleluia Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo
Gaude Maria Virgo cunctas haereses sola interemisti
Quae Gabrielis Archangeli dictis credidisti
Dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti
Dei genetrix intercede pro nobis
Felix namque es sacra virgo Maria et omni laude dignissima quia ex te ortus est sol justitiae Christus deus noster
Responsum accepit Simeon a spiritu sancto non visurum se mortem nisi videret Christum domini