Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam
- Folio
- 569
- Sequence
- 1
- Full text as in Source (standardized spelling)
- Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam | Qui bene creatos sed seductos astutia | Callidi serpentis sua refecit gratia | Praedicens futurum ut germen sancta proferret femina | Quod hostis antiqui nociva exsuperaret capita | Quod primitus perdita serius nostra cernunt saecula | Cum splendida flosculo virgula novo pollet Maria | Qui editus mire edidit miracula | Nec juvenis tantum sed statim inter suae nativitatis primordia | Per sideris lumen vel Simeonis verba | Judaica ad se vel corda vel munera attrahens nutu gentilia | Quem pater in voce atque spiritus sanctus specie glorifica | Visentes doctorem vel archiatrum docent auctoritate sua | Qui postquam salutis dona dedit multa doctrinaeque perplura verba ore suo promulgavit saluberrima | Ad probra sputa colaphos et flagella vestem quoque ludo quaesitam et spineum venit sertum ad crucis bracchia | Quae hodie triumphali a mortuis resurgens sprevit victoria | Ducens secum primitiva ad caelos membra et nuper dispersa refotans ovilia | Quae et nobis in fine speranda licet ultima membra simus spondet dona
- Full text as in Source (source spelling)
- AEUIA | Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam | Qui bene creatos sed seductos astutia | Callidi serpentis sua refecit gratia | Praedicens futurum ut germen sancta proferret semina | Quod hostis antiqui nociva exsuperaret capita | Quod primitus perdita serius nostra cernunt saecula | Cum splendida flosculo virgula novo pollet maria | Qui editus mire edidit miracula | Nec iuvenis tantum sed statim inter suae nativitatis primordia | Per sideris lumen vel simeonis verba | Iudaica ad se vel corda vel munera attrahens nutu gentilia | Quem pater in voce atque SPIRITUS sanctus specie glorifica | Visentes doctorem vel archiatrum docent auctoritate sua | Qui postquam salutis dona dedit multa doctrinaeque perplura verba ore suo promulgavit saluberrima | Ad probra sputa colaphos et flagella vestem quoque ludo quaesitam et spineum venit sertum ac crucis brachia | Quae hodie triumphali a mortuis resurgens sprevit victoria | Ducens secum primitiva ad caelos membra et nuper dispersa refotans ovilia | Quae et nobis in fine speranda licet ultima membra simus spondet dona
- Indexing Notes
- UNDE SUPRA. MATER.
- Image link
- https://www.e-codices.unifr.ch/en/sbe/0121/569
List of concordances
For concordances, please consult the Cantus Index entry for Cantus ID ah53046.