Vexilla regis prodeunt fulget crucis

Folio
019r
Sequence
1
Service
V
Genre
H
Cantus ID
008410.1
Mode
1
Finalis
D
Range

2-h-o4

Extra
38
Full text as in Source (standardized spelling)
Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus brachiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica hoc passionis tempore piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen
Full text as in Source (source spelling)
Vexilla regis prodeunt, fulget crucis mysterium, qua vita mortem pertulit, et morte vitam protulit. Quae vulnerata lanceae mucrone diro, criminum vt nos lauaret sordibus, manauit vnda et sanguine. | Impleta sunt, quae concinit david fideli carmine, dicendo nationibus: regnauit a ligno deus. Arbor decora, et fulgida, ornata regis purpura, electa digno stipite tam sancta membra tangere. | Beata, cuius brachiis pretiuz pependit saeculi, statera facta corporis, tulitqz praedam tartari. | O crux aue spes vnica, hoc passionis tempore piis adauge gratiam, reisqz dele crimina. | Te, fons salutis trinitas, collaudet ônis spiritus: quibus crucis victoriam largiris, adde premiû. | A.
Indexing Notes
Rubric: "Tempore Passionis"

Concordances

Loading concordances... Display the concordances connected with this chant

Melodies

Loading melodies... Display the melodies connected with this chant