Te deum laudamus te dominum
- Folio
- 344v
- Sequence
- 4
- Full text as in Source (standardized spelling)
- Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Miserere nostri domine miserere nostri | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum
- Full text as in Source (source spelling)
- Te deum laudamus te dominum confitemur | Te eternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi celi et universe potestates | Tibi cherubyn et seraphyn incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabbaoth | Pleni sunt celi et terra maiestatis glorie tue | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense maiestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclitum spiritum | Tu rex gloriae xpiste | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna celorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Iudex crederis esse venturus | Te ergo quesumus tuis famulis subveni quos precioso sanguine redemisti | Eterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tue | Et rege eos et extolle illos usque in eternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in seculum et in seculum seculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Miserere nostri domine miserere nostri | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | In te domine speravi non confundar in eternum
- Image link
- https://rarebooks.library.nd.edu/digital/bookreader/CodLat_b04/#page/676/mode/1up
Concordances
Loading concordances... Display the concordances connected with this chantMelodies
Loading melodies... Display the melodies connected with this chant
Record contributed by:
Anna de Bakker, 26 January 2022
Last modified by:
Anna de Bakker, 20 October 2026