Sancti spiritus adsit nobis gratia

Folio
318r
Sequence
1
Service
MI
Genre
Sq
Cantus ID
ah53070
Full text as in Source (standardized spelling)
Sancti spiritus adsit nobis gratia | Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritualibus | Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostrae mentis purga tenebras | Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus | Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis | Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi | Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent | Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus | Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus | Tu qui omnium saeculorum sanctos tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis | Hunc diem gloriosum fecisti
Full text as in Source (source spelling)
Sancti spiritus assit nobis gratia Que corda nostra sibi faciat habitacula Expulsis inde cunctis viciis spiritalibus Spiritus alme illustrator hominum Horridas nostre mentis purga tenebras Amator sancte sensatorum semper cogitatuum Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus Tu purificator omnium flagitiorum spiritus Purifica nostri oculum interioris hominis Ut videri suppremus genitor possit a nobis Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi Prophetas tu inspirasti ut praeconia xpisti praecenuissent inclita Apostolos confortasti uti tropheum xpisti per totum mundum veherent Quando machinam per verbum suum fecit deus celi terre marium Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus Tu animabus vivificandis aquas fecundas Tu aspirando das spiritales esse homines Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine Ydolatras ad cultum dei revoca magistrorum optime Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus Sine quo preces omnes casse creduntur et indigne dei auribus Tu qui omnium seculorum sanctos tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus Ipse hodie apostolos xpisti donans vivere insolito et cunctis inaudito seculis Hunc diem gloriosum fecisti alleluya
Image link
https://dlc.library.columbia.edu/catalog/cul:jh9w0vt6bg

List of concordances

For concordances, please consult the Cantus Index entry for Cantus ID ah53070.

List of melodies

Display the melodies connected with this chant