Browse Chants

Displaying 1-2 of 2 chants.
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
001r 1 [Alleluia] Vidimus stellam ejus in

[Alleluia] Vidimus stellam ejus in oriente et venimus cum muneribus adorare dominum

Epiphania MI Al g00599 ? Image
001r 2 Festa Christi omnis christianitas celebret

Festa Christi omnis christianitas celebret quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda seculis per omnitenentis adventum atque vocationem gentium ut natus est Christus est stella magis visa lucida at illi non cassam putantes tanti signi gloriam secum munera deferunt parvulos offerunt ut regi caeli quem sidus praedicat atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant hinc ira saevii Herodis fervida invidi recens genito Bethleem parvulos praecepit ense crudeli perdere o Christe quantum patri exercituum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris anno hominis tricesimo subtus famuli se incliti inclinaverat manus deus consecrans nobis baptisma in absolutione criminum ecce spiritus in specie alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris patri etiam intonuit vox pia veteris oblita sermonis paenitet me fecisse hominem vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui huic omnes auscultate populi praeceptori

Epiphania MI Sq ah53029 ? Image
Page 1 of 1