Browse Chants

Displaying 1-8 of 8 chants.
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
001r 1 [Alleluia] Vidimus stellam ejus in

[Alleluia] Vidimus stellam ejus in oriente et venimus cum muneribus adorare dominum

Epiphania MI Al g00599 ? Image
001r 2 Festa Christi omnis christianitas celebret

Festa Christi omnis christianitas celebret quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda seculis per omnitenentis adventum atque vocationem gentium ut natus est Christus est stella magis visa lucida at illi non cassam putantes tanti signi gloriam secum munera deferunt parvulos offerunt ut regi caeli quem sidus praedicat atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant hinc ira saevii Herodis fervida invidi recens genito Bethleem parvulos praecepit ense crudeli perdere o Christe quantum patri exercituum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris anno hominis tricesimo subtus famuli se incliti inclinaverat manus deus consecrans nobis baptisma in absolutione criminum ecce spiritus in specie alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris patri etiam intonuit vox pia veteris oblita sermonis paenitet me fecisse hominem vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui huic omnes auscultate populi praeceptori

Epiphania MI Sq ah53029 ? Image
001v 1 Reges Tharsis et insulae munera

Reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent et adorabunt eum omnes reges universae terrae omnes gentes servient ei

Epiphania MI Of g00600 ? Image
002r 1 [Tui sunt caeli et] tua

[Tui sunt caeli et] tua est terra orbem terrarum et plenitudinem ejus tu fundasti justitia et judicium [praeparatio] sedis tuae

Nativitas Domini MI Of g00557 Image
002r 2 [Viderunt] omnes fines terrae salutare

[Viderunt] omnes fines terrae salutare dei nostri

Nativitas Domini MI Cm g00558 Image
002r 3 [Etenim] sederunt principes et adversum

[Etenim] sederunt principes et adversum me loquebantur et iniqui per secuti sunt me adjuva me domine [deus meus] quia servus tuus exercebatur in tuis justificationibus

Stephani MI In g00559 Image
002r 4 Beati immaculati in via*

Beati immaculati in via*

Stephani MI InV 01 g00559b Image
002v 1 [Eia recolamus laudibus piis digna

[Eia recolamus laudibus piis digna | Hujus diei carmina in qua nobis lux oritur gratissima | Noctis inter nebula pereunt nostri criminis umbracula | Hodie saeculo maris stella est enixa novae salutis gaudia | Quem tremunt barathra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua | Gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia | Homo lapsus ovis adbucta revocatur ad aeterna gaudia | Gaudent in hac die agmina angelorum caelestia | Quia erat drachma decima perdita et est inventa | O culpa nimium beata qua redempta est natura | Deus qui creavit omnia nascitur ex femina | Mirabilis natura mirifice induta adsumens quod non erat manens quod erat | Induitur natura divinitas humana quis audivit talia dic rogo facta | Quaerere venerat pastor pius quod perierat | Induit galeam certat ut miles armatura | Prostratus in sua] propria ruit hostis spicula auferuntur tela in quibus fidebat divisa sunt illius spolia capta praeda sua Christi pugna fortissima salus nostra est vera qui nos suam ad patriam duxit post victoriam in qua sibi laus est aeterna

Nativitas Domini MI Sq ah53016 Image
Page 1 of 1