Browse Chants

Displaying 1-1 of 1 chants.
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
002v 1 [Eia recolamus laudibus piis digna

[Eia recolamus laudibus piis digna | Hujus diei carmina in qua nobis lux oritur gratissima | Noctis inter nebula pereunt nostri criminis umbracula | Hodie saeculo maris stella est enixa novae salutis gaudia | Quem tremunt barathra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua | Gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia | Homo lapsus ovis adbucta revocatur ad aeterna gaudia | Gaudent in hac die agmina angelorum caelestia | Quia erat drachma decima perdita et est inventa | O culpa nimium beata qua redempta est natura | Deus qui creavit omnia nascitur ex femina | Mirabilis natura mirifice induta adsumens quod non erat manens quod erat | Induitur natura divinitas humana quis audivit talia dic rogo facta | Quaerere venerat pastor pius quod perierat | Induit galeam certat ut miles armatura | Prostratus in sua] propria ruit hostis spicula auferuntur tela in quibus fidebat divisa sunt illius spolia capta praeda sua Christi pugna fortissima salus nostra est vera qui nos suam ad patriam duxit post victoriam in qua sibi laus est aeterna

Nativitas Domini MI Sq ah53016 Image
Page 1 of 1