Convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio et fletu et planctu dicit dominus
Per arma justitiae virtutis dei commendamus nosmetipsos in multa patientia
Vivo ego dicit dominus nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat
Domine deus rex omnipotens libera nos propter nomen tuum et da nobis locum paenitentiae
Quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis dicit dominus
Domus mea domus orationis vocabitur
Scriptum est enim quia domus mea domus orationis est cunctis gentibus vos autem fecistis illam speluncam latronum et erat cottidie docens in templo