Christum natum*
Intuens in caelum beatus Stephanus vidit gloriam dei et ait ecce video caelos apertos et filium hominis stantem a dexteris virtutis dei
Cum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in caelum ait
Patefactae sunt januae caeli Christi martyri beato Stephano qui in numero marytum inventus est primus et ideo triumphat in caelis coronatus
Mortem enim quam salvator dignatus est pro omnibus pati hanc ille primus reddidit salvatori