Stephanus servus dei quem lapidabant Judaei vidit caelos apertos vidit et introivit beatus homo cui caeli patebant
Cum igitur lapidaretur beatus Stephanus caeli aperti sunt ei
Te deum*
O admirabile*
Hic est beatissimus evangelista et apostolus Joannes qui privilegio amoris praecipui ceteris altius a domino meruit honorari
Adoremus regem*
Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium ejus
Fluenta evangelii de ipso sacro dominici pectoris fonte potavit