Peracto passionis suae venerando triumpho angelorum coetibus comitatur
Beatus Vincentius Christi martyr providente superna clementia quae sibi eum praevidebat vas electionis futurum gemina scientia efficacissime claruit
Sanctitate quoque insignis diaconii arce suscepta vices pontificis diligenter exsequebatur
Valerius igitur episcopus et levita Vincentius spe fruendi victoria divinitus subnixi in confessione deitatis alacriter cucurrerunt