Sicut myrrha*
Ave decus virgineum ave jubar aethereum nobis praesens sollemnitas assit perpes jucunditas tua namque conceptio summa est gratulatio alleluia
Eia pervigiles domino jubilate fideles conceptumque pie sollemnizate Mariae
Quem terra*
Gaude fidelis contio adest ejus conceptio quae delet Evae maculam vitae redonat infulam
Cui Eva oboedivit haec serpentis caput trivit spernens jugum nuptiarum deo vovit caelibatum
A propheta praecinitur et figuris ostenditur quod mulier procederet quae deum virgo pareret
Fulget dies hodierna digna laude sempiterna qua concepta Maria per quam patet vitae via
Ex germine regali nec non et pontificali
Abrahae stirpe generosa virgo prodit gloriosa quae nullius per exemplum se sacravit deo templum