Haec admiranda cunctis haec est imitanda
Sicut rosa inter spinas illis addit speciem sic venustat suam virgo Maria progeniem germinavit verum florem qui vitalem dat odorem
Cujus cunctorum laus promitur ore piorum
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Namque rubus incombustus Moyses qui terruit haec est virgo quae pudore salvo deum genuit
Virga Aaron fructifera Mariae typum sustulit quae nobis fructum attulit nostram qui famem depulit
Isaias ille divus secretorum dei rivus virgae movens mentionem pandit hanc conceptionem
Ave Maria gratia*
Virga de radice Jesse genus duxit inclytum oraculis pro prophetarum quod fuerat proditum inde virgam egressuram florem Christum parituram