Voce prophetiae signatur origo Mariae
Prophetalis nubem levem vox dixit ascendere salvatorem Aegyptique tenebras invisere ut in mortis caligine sedentes lustret lumine
Diffugiunt tenebrae pandunt secreta latebrae
Celebrus dies colitur in qua virgo concipitur quae per obedientiam mundo refudit gratiam ut quod ruit per feminam relevetur per feminam
Ista sunt digna transgressus regere signa
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Abrahae fit promissio quod illius successio velut harena cresceret stellisque equalis fieret
Hoc promissum est impletum castae per Mariae fetum quae gignendo granum sevit de qua seges tanta crevit