Fecit Christe quod jussisti te secutus spe praemii
Fratribus illuxit Benedictus quae via duxit usque polum surgens et multa lampade fulgens
Virque super cadens micuit quae sit via pandens
Ecce jam cari noscite quam claro scandit tramite Benedictus ad sidera qui hic reliquit omnia
Accepit ergo centuplum et vitam in perpetuum