Gloria Christe tuo tibi personet in Benedicto quem faciens tecum sanctis regnantibus aequum jam quibus aequasti gaudentibus associasti
Nos ejus norma rege serva terge reforma
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Armis praecinctus verae fidei Benedictus idola dum stravit sedem tibi Christe paravit
Huic jubilate quod pater iste par sit Eliae par quoque Moysi dum lapis illi flumina fundit corvus obaudit